# Positiones physio-astronomicae 18

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae, Theorema 1. Propositio 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/18

Terra igiturin centro est. Quod demonstrare oportebat. Aliter: Stellae, quae sunt in Aequatore, aut propè, nocte serena observantur duodecim solidis horis supra Horizontem stare; totidemque infra latere: hoc autem minimè accideret, si Terra extra medium collocetur; Stella enim Oriens supra Horizontem HK, absolveret segmentum HAK, citius, quàm duodecim solidis horis: plures vero insumeret in altero majori segmento HCK: Neque medietas Aequatoris ascenderet, sed minus: quae cum sint manifesto contraria experimento, fit ut in centro Terram statuere cogamur. Scholion. Sositum Theorema non admittunt Pythagorici, neque Copernicani, qui solem in centro tanquam mundi cor locant; sed non ὀρθοδοξῶς. Illius autem veri tatem tuentur, tum cum Ptolemaeo astronomi, tum rum cum suis Philosophus ille primò μεγάλης συνητάξεως ait; in medio Caeli est Terra; μέση του οὐρα νοῦ εστὶ ἡ γῆ; Hic autem 2. de Coelo inquit, φανερόν τοινην ὅτι ἀνάγκη ἐπὶ τοῦ μέσου εἶναι τὴν γην.

---

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Positiones_physio-astronomicae.
