# Positiones physio-astronomicae 19

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae, Theorema 1. Propositio 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/19

Ratio autem, quam adducit Philosophus est: Quia cum gravia ferantur ad centrum Vniversi necessum est, dicamus medium Vniversi esse locum factum à Natura pro Terrae, & gravium omnium sede. Verum mihi incompertum est gravia descendere ad centrum Vniversi; quin potiùs ut Terram ipsam petant cum qua, ut unum faciant, affectant: omnia enim ejusdem natura sibi mutuò copulari expetunt. Non tamen pro bo illorum placitum, qui affirmant gravia non casura si ad summam altitudinem ascendant; ex perimentum verò de Pila, & majori tormento explosa à Gassendo adductum; fabella loco habeo. Solet probari Terra situs in centro Vniversi ex lunae eclipsi: sit Solis orbis AB, Lunae GK, Terra sit in Mundi centro E: jam vides futurum lunae defectum in oppositione diametrali, Sole existente in F, luna verò in K; siquidem Terra, quae in centro est suae umbra cano lunam obumbrabit. Sit jam Tellus extra medium in I. jam liquet futurum lunae defectum, cum haec erit in G soli minimè è diametro opposita. Quod non contingit. Hot quidem argumentum majorem vim habere videtur in Eclipsi Horizontali, quando scilicet luna ascendit, sole infra Finitorem descendente. Hujusmodi Eclipsis accidit in Romano Horizonte anno 1668; quare Argolus se triumphasse videbatur de Copernicano systemate: Verum ex hoc tantum sequitur Terram esse inter Solem, & Lunam; non vero in centro Vniversi. Dormitavit ergo Argolus, & quotquot hoc paralogismo usi sunt, ut Terram in centro esse ostenderent.

---

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Positiones_physio-astronomicae.
