# Positiones physio-astronomicae 21

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae, Theorema 2. Propositio 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/21

Sit in Sphaera resta Aequator DEGI; maximus circulus in Terrae superficie sit ABC; habitatoris A Horizon sit DE; C verò Finitor esto HI: Ex verticibus K, L, M, ducantur rectae KA, LB, MC, Hae rectae erunt ad Horizontem, & in eodem plano Aequatoris; cùm supponatur Aequator rectus ad Horizontem: Horarum intervalla sint DF, sesqui horae, & FH. unius horae: locorum verò intervalla AB, BC: dico quod si Terra supponatur sphaerica ab Oriente in Occasum, & intervalla analoga erunt horarum intervallis; eritque ut DF, ad FH, ita AB, ad BC. Demonstratur: Rectę NA, NB, aequales sunt: ergo duae rectae DE, FG. aequae distantes à centro N. ex definitione Quarta Tertii, & per decimam quartam ejusdem aequales erunt: aequales autem rectae, aequales peripherias subtendunt per vigesimam octavam ejusdem Tertii: aequales igitur sunt circumferentiae DE, DE, FG: quare, & dimidiae DK, FL, aequales sunt; ablata igitur commmuni parte FK, erunt aequales arcus DF, KL: eodem modo demonstratur, quod LM, aequalis sit KF, communi LK, ablata.

---

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Positiones_physio-astronomicae.
