# Positiones physio-astronomicae 22

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae, Theorema 2. Propositio 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/22

At DF, arcus sesqui horae, sesquialter est arcu FK unius horae; erit & arcus LK sesquialter LM: angulus igitur LNK sesquialter erit angulo LNM, & per consequens AB, sesquialter est BC; Temporum igitur intervalla analoga sunt locorum distantiis, &c. quod erat demonstrandum. Lemma 2. Terra sit sphaerica, ab Austro in SeptenOtrionem procedentibus Coeli intervalla, quibus majores, & majores stellae apparent analoga sunt locorum distantiis. Si in eodem schemate DFLI, Meridianus statuatur, sitque Horizon IK australior, GB ad Boream vergat, ED, magis borealior; demonstrabitur, ut in praecedenti intervalla esse analoga, quod & Theon demonstravit; ergo EC, Quod erat demonstrandum.

---

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Positiones_physio-astronomicae.
