# Positiones physio-astronomicae 23-2

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae, Theorema 3. Propositio 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/23-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/23-2

Theorema 3. Propositio 3. Tellus globosa est ad sensum. Emonstratur; & primò quòd sphaerica * sit ab Oriente in occidentem. Sol citiùs tiùs oritur orientalibus, quam occidentalibus hac lege, ut temporum differentiae proportionales sint locorum spatiis; compertum enim est eclipsin tardius accidere occidentalibus; ut qui per quindecim gradus ad occasum accedit una hora tardiùs eclipsim videat; signum igitur solem illis tardiùs occidisse una hora, ut in diagrammate manifeste videre est: sit AB unius habitatoris Finitor; CD, alterius occidentalioris: Primi meridies sit in H, secundi in L, Luna existat in K, Sol in F: jam respectu Horizontis CD.

---

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Positiones_physio-astronomicae.
