# Positiones physio-astronomicae 23

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae, Theorema 2. Propositio 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/23

Lemma 3. Q I fuerint duo circuli, vel plures circa idem centrum descriptis à centro autem ad circumferentiam maximi ducantur duae, vel plures lineae; erunt arcus circulorum inter hasce lineas comprehensi similes. Sint circuli ABCD; IKLH. circa idem centrum E: ducantur duae lineae per centrum ad rectos angulos: iam patet quatuor arcus AB, BC, CD, DA, esse quadrantes; quadrantes etiam erunt IK, KL, LH, HI; adeoque similes praecedentibus: Ducatur praeterea linea EF; Dico arcus GH, & DF, similes esse; hoc est, quae pars est HG, sui quadrantis; talis erit DF, respectu sui. Demonstratur: Vt Angulus DEF, ad angulum DEA, ita est arcus DF, ad DA, & HG, ad GI per 33. sexti: sed DA, HI, sunt similes; ergo similes sunt DF. HG, quod erat demonstrandum.

---

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Positiones_physio-astronomicae.
