Latin
Theorema 3. Propositio 3
Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae 25
Unproofread scanNot analysed yet
Aliter: Umbra globi Terraquei in Lunae eclipsi circularis apparet; umbra autem imitatur corpus, à quo prolicitur: gibbosa igitur Terra est. Corollarium 1. Inc deducitur Terram non esse similem Discocavo, neque scaphio, ut volebat Heraclitus; sic enim prius oriretur sol Occidentalibus, quam Orientalibus, ut accidit in valle habitantibus; qui enim ad Occidentem siti sunt citius solem vident, quàm quid ad Orientem. Corollarium 2. Eque Terra plana est; sic enim eodem momento sol omnibus oriretur, atque eaedem semper Stellae aparerent, quod non contingit. Corollarium 3. Eque esse triangularem, sic enim, &plana esset, &propior Coelo circa cuspides. CoNEque esse cylindrum, qui in infinitum excurrat, ut fingebat Zenophanes Colophonius, quem merito redarguit Philosophus.