# Positiones physio-astronomicae 25

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae, Theorema 3. Propositio 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/25

Aliter: Umbra globi Terraquei in Lunae eclipsi circularis apparet; umbra autem imitatur corpus, à quo prolicitur: gibbosa igitur Terra est. Corollarium 1. Inc deducitur Terram non esse similem Discocavo, neque scaphio, ut volebat Heraclitus; sic enim prius oriretur sol Occidentalibus, quam Orientalibus, ut accidit in valle habitantibus; qui enim ad Occidentem siti sunt citius solem vident, quàm quid ad Orientem. Corollarium 2. Eque Terra plana est; sic enim eodem momento sol omnibus oriretur, atque eaedem semper Stellae aparerent, quod non contingit. Corollarium 3. Eque esse triangularem, sic enim, & plana esset, & propior Coelo circa cuspides. CoNEque esse cylindrum, qui in infinitum excurrat, ut fingebat Zenophanes Colophonius, quem merito redarguit Philosophus.

---

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Positiones_physio-astronomicae.
