# Positiones physio-astronomicae 28

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae, Theorema 4. Propositio 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/28

TOmines procedentes ab Austro in Septentrionem non ascendunt, cum per Terrae superficiem ferantur: est tamen verum, quod plus spatii capite conficiant, quam pedibus, nam circulus EF, quem capite describunt major est circulo OBC. quem pedibus signant. Corollarium 8. DOtest fieri pons, qui nullis fundamentis innitatur; erigantur columnae HD, GF, IA, BK, LC, quibus pons imponatur quadrato ex lapide, qui totam terram veluti cingulus circundet, deinde columnae diruantur. Dico pontem pendulum stare: nam aequè à centro distaret, neque esset major ratio, cur una pars descenderet, quam alia; immò impossibile esset ut una descendente, altera non ascenderet. Est tamen falsum; quod arbit ratus est Pater Scheinerus Affirmat .n. posse dari motum perpetuum circa centrum Terrae: sic problema proponit: circa centrum E alligetur gnomon CD, in cujus extremo sit pondus G: supponatur verò circa C, vertibilis super axem ized Goc axem ACB, suffultum cylindris AH, BN. affirmat nunc Scheinerus pondus G perpetuò moturum describendo circulum GBL: non enim afferri ratio potest, qua deducatur ut motum semel à tali motu desistat: Verum hallucinatur, nam pondus G, cum non posset ad centrum C. accedere ne incipiet quidem motum, nec impulsum perpetuò rotaretur, sed cessante impetu quiesceret,

---

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Positiones_physio-astronomicae.
