# Positiones physio-astronomicae 29

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae, Theorema 5. Propositio 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/29

Theorema 5. Propositio 5. Aquae superficies curva est, & gibbosa. Emonstratur: Si aqua sphaerica non est; esto plana: sit ejus superficies AB, centrum Universi, & Terrae C, ducantur rectae CA, CB, & CD, ad AB, perpendicularis: circulus item EDF, describatur: Nunc sic; ex 19. Primi, recta CD, minor est rectis CA, CB, aqua igitur in A, & B, longius à centro abesset, quàm si esset in D, necessum igitur est ex punctis A, & B, confluere ad D: experimento enim didicimus aquam ad decliviora confluere (sive Universi centrum petat, sive Terrae); aqua igitur, quae est ad A, & B, suapte natura descenderet ad D, & in tumorem GDH, abiret, gibbosamque figuram indueret: sic enim ex omnibus sui partibus aeque à medio distaret.

---

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Positiones_physio-astronomicae.
