# Positiones physio-astronomicae 30

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae, Theorema 5. Propositio 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/30

Aliter: Esto Maris superficies AB, in A sit Turris aliqua, quae recta est ad Horizontem, cùm ad centrum gravia insistant: in, B sit navis, quae è lictore solvat altum petens, sitque oculus in Turris vertice C. Iam procedente navi, secundis auris, oculus desinet. videre inferiores partes, videbit solùm Malum; mox mali altiorem partem, hinc Carchesium D, tandem nihil amplius spectare datur: E contra ex alto venientes primum vertices Montium, & Turrium in conspectu habent: mox radices: hoc autem non accideret si aqua esset plana; rotunda igitur est; cujus tumor visum impedit, quin minus inferiores partes sub visum cadant. Imò si plana esset contrarium accideret: videri enim oporteret navis partes inferiotes B; viciniores enim essent. Sit oculus in A; alter radius visualis AB, qui si fieri potest navis puppim feriat: alter sit AE, qui recta Carchesium petat: quoniam verò (aqua plana existente) sunt rectae CA, EB perpendiculares; erit angulus ABE, rectus, adeoque per decimam nonam primi major erit AE quàm AB; longius igitur distaret mali vertex, quam pes ejusdem, & hinc videri deberet distinctiùs pes mali, quam apex, quod non accidit. Plana igitur aqua non est, sed sphaerica. Quod demonstrare oportebat. Corollarium 1.

---

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Positiones_physio-astronomicae.
