# Positiones physio-astronomicae 34

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae, Theorema 6. Propositio 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/34

vult Maria non esse in aequilibrio circa centrum Terrae; sed affirmat, ut caetera omittam, Mare Ligusticum Adriatico altius esse, quod se oculis expertum esse testatur. Ait enim se obse vasse ab Apennini faucibus ad Genuamusque tantam esse declivitatem, quanta est ab eisdem ad Ticinum: à Ticino verò usque ad Adriaticum litus superesse totam illam declivitatem; qua opus est ut Eridanus in Adriaticum influat. Sed peto quanam libella id Cabaeus examinavit? Neque oculi tutissimi testes sunt hac in re Idem dico de Mari Corynthiaco: putant enim depressius esse Corynthiacum Saronico Mari. Neque nostri Patres Procuratores Pervanae Provinciae bene observarunt ex summis montibus Mare Boreale; quod ad Portum influit, quem Hispani Nombre de Dios appellant altius esse Oceano Australi Pacifico, quod ad Panamae Portum influit. In senibus enim hebetes sunt oculi; unde illis fidem non adhibeo.

---

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Positiones_physio-astronomicae.
