# Positiones physio-astronomicae 35

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae, Theorema 6. Propositio 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/35

Cabaeus, cui adhaeret Arriga vult Oceanum esse nostro Mari altiorem, imò & Terra, ratio autem quam adducit haec est: Partes Maris in uno Hemisphaerio opponuntur Terrae partibus in alio: verum Terrae Partes graviores sunt: ergo aquae Partes ut stent in aequilibrio esse debent majores, ut pondere aequent Terrae partes Primo, Mari Ligustico nulla terrae opponuntur sed Maria e diametro sunt: non igitur ratio est, propter quam Mare Ligusticum altius caeteris esse debeat: Secundo, ut stet aequilibrium non è necesse, ut contra naturam ad inferiora non defluant; nam partes Terrae aquis tecta graviores sunt quam detectae: immo quis inficiabitur mille modis huic malo ab Auctore Naturae provideri potuisse? Lemma SAta diametro circuli circumferentiam invenire, & è contra. Fiat ut 71. ad 223, ita data diameter ad aliud, prodibit circumferentia quaesita. Vt verò ex circumferentia diametrum habeas; fiat ut 223 ad 71. ita circumferentia data ad aliud prodibit diameter. Possunt etiam assumi aliae rationes, ut 7, bebis circumferentiam ex diametro, & ex diametro circumferentiam. Demonstratio patet ex demonstratis ab Archimede de dimentione circuli: proportio enim circumferentiae ad diametrum est, ut 22, ad 7, & è contra diametri ad circumferentiam, ut 7 ad 22.

---

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Positiones_physio-astronomicae.
