# Positiones physio-astronomicae 43

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae, Problema 3. Propositio 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/43

Nunc verò sic operaberis, ut sinus anguli A, ad rectam DE, notam (est enim distantia montium) ita sinus anguli E ad latus DA, ex quo si subtrahatur altitudo montis DB, habebitur Terrae semidiameter AB; atque ex praecedente lemmate Terrae ambitus. Quod facere oportebat. Scholion. QVanta vero sit Terrae magnitudo, quantus ejus Qambitus non liquidò constat, neque una omnium mens est; nam juxta praecedentes aliasque innumeras praxes Geographi Terrae magnitudinem definivere. Eratosthenes ex observatione facta inter Alexandriam, & Syenen, quae Aegypti Vrbs est in Tropico & sita, in qua puteus, hanc ad rem factus, ita Solem in Tropico existente, totum ebibit, ut undequaque illuminetur; est insuper Vrbs haec juxta, Eratosthenis calculum in eodem Meridiano cum Alexandrea; ex hac, inquam, observatione tempore solstitii peracta collexit Eratosthenes stadia, quae uni gradui debentur esse 700. toti verò circumferentiae stadia deberi 152000: sed haec observatio minus exacta est, quemadmodum panè omnes antiquorum. Pater Brietius affirmat uni gradui 60. milliaria deberi, quod sic deprehendisse affirmat. Albavilla.

---

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Positiones_physio-astronomicae.
