# Positiones physio-astronomicae 46

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae, Problema 3. Propositio 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/46

non igitur circa Terram fertur aer, Quod suadere opus erat. Sholion. Erem omnem, quem circa Terram esse constat, ires in Regiones distribuunt. Prima, ac infima regio est, quae proximè Terram ambit. In hac Pruina, Manna, dulces Aurae, & similia generantur: quae cum viventium bono posita sit suam habet temperiem. Secunda, quae & media nuncupatur supra hanc est. in hac Nubes obambulant, Pluviae, Nives, Grandines, Tonitrua, atque hujus generis alia procreantur: atque ob id frigida est. Tertia, quae & suprema vocatur, supra secundam est: in hac ignitae impressiones, & secundum Peripateticos Cometae generantur.

---

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Positiones_physio-astronomicae.
