# Positiones physio-astronomicae 47

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae, Problema 3. Propositio 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/47

Calida est haec regic, atque ob id accensa exhalationes in flammas abeunt Quanta vero sit altitudo Supremae Regionis, ac totius Aeris, non benè compertum est, neque Astronomi, Opticique consentiunt. Illud autem primo assumunt, scilicet tantum elevari Aeris Regionem, quantum halitus, ac vapores ascendunt: secundò crepusculum aliud non esse nisi reflexionem (alii refractionem putant solarium radiorum halitus, vaporesque illustrantium: His positis Alhazenus, & Vitellio affirmam halituum altitudinem extendi ad milliaria 51. Tych. 52. Blancanus 43. Cabaeus, Clavius, Tychoni dant manus: Cardanus ad milliaria 1288 extendit, sed σφάλλεται, ut solet plerumque. Ricciolus, & Grimaldus ad milliaria 86, si crepusculum ex reflexione fit: si refractio est; 56. nos plura in opticis, ubi referemus eas observationes, quas Panormi rure cum amicis egimus, iterumque ad Sosianum nostrum feriati iterabimus. Res enim haec camporum amoena, ac delicatum otium efflagitat. Neque secundae Regionis altitudo satis constat: Philosophus affirmat, usque ad vertices altissimorum montium extendi, ad quos vix venti perveniunt; habet enim primo meteorol. c. 4, οὐχ ὑκερβάλλειν τὰ πνέυματα τῶν ὑψιλοτάτων ὅρων: non excedere ventos altissimorum montium apices: Alii usque ad summam nubium altitudinem hanc Regionem extollunt, undè probabile est mediae Regionis altitudi. nem ad quatuor milliaria extolli posse, primam ad duo tantum. Illud tamen certum videtur, eam Regionem appellari secundam, in qua nubes vagantur; ut igitur haec definiatur, nubium altitudo maxima, & minima indaganda est.

---

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Positiones_physio-astronomicae.
