Latin
Problema 4. Propositio 11
Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae 48
Unproofread scanNot analysed yet
Problema 4. Propositio 11. Ltitudinem nubis, ex ea secundae Aeris Regionis indagare. Sit Nubis A quiescens (nam si in motu est, Problema in praxim deduci non potest) ex puncto B, in planitie observetur quadrante Astronomico altitudo Nubis; eodem verò momento ab altero in D observetur altitudo: quò major erit distantia BD, eò tutior observatio. Iam noti erunt Anguli ABD, ADC; quoniam verò datur Angulus ADC, dabitur etiam Angulus ADB complementum ad duos Rectos ex 13. primi: mensuretur in passibus intervallum DB: jam in triangulo ADB noti sunt anguli ABD, ADB, &latus adjacens BD: notum fiet per analysin triangulorum latus AB. Intelligatur jam ducta perpendicularis AC: jam in trianguIo ABC, datur angulus ABC, &hypothenusa AB, fiet etiam notum latus AC, nubis altitudo quaesita, quod erat faciendum.