# Positiones physio-astronomicae 48

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae, Problema 4. Propositio 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/48

Problema 4. Propositio 11. Ltitudinem nubis, ex ea secundae Aeris Regionis indagare. Sit Nubis A quiescens (nam si in motu est, Problema in praxim deduci non potest) ex puncto B, in planitie observetur quadrante Astronomico altitudo Nubis; eodem verò momento ab altero in D observetur altitudo: quò major erit distantia BD, eò tutior observatio. Iam noti erunt Anguli ABD, ADC; quoniam verò datur Angulus ADC, dabitur etiam Angulus ADB complementum ad duos Rectos ex 13. primi: mensuretur in passibus intervallum DB: jam in triangulo ADB noti sunt anguli ABD, ADB, & latus adjacens BD: notum fiet per analysin triangulorum latus AB. Intelligatur jam ducta perpendicularis AC: jam in trianguIo ABC, datur angulus ABC, & hypothenusa AB, fiet etiam notum latus AC, nubis altitudo quaesita, quod erat faciendum.

---

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Positiones_physio-astronomicae.
