Latin
ii
Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae ii
Unproofread scanNot analysed yet
DEFINITIONES PRIMAE. PHAERA est corpus solidum una superficie comprehensum, ad quam ab uno intra figuram puncto omnes rectae lineae sunt aequales. Punctum verò illud centrum sphaerae dicitur. 2 Mundi Sphaera est corpus solidum variis partibus contiguis compositum, &una extrema superficie comprehensum, in cujus medio centrum est, à quo ad extremam circumferentiam lineae sunt aequales. 3 Axis Mundi sic dictus ab ἀξέω, quod est volvo, est linea, quae per centrum transiens utrinque circumferentia terminatur. circa quam immotam Mundus circumagi intelligitur. 4 m Poli Mundi sunt duo extrema puncta Axem terminantia; sic dicti a πολέω, quod est verto: horum alter dicitur Arcticus ab Ursa, quae graecè Ἀρκτος appellatur; hic autem nobis Borealem Mundi plagam incolentibus conspicuus est: huic verò oppositus, nobisque perpetuo latens, Antarcticus nuncupatur; Sphaera Elementaris est corpus solidum ex quatuor Elementis compositum, de cujus constitutione mox agemus. 6 Circulus in Sphaera Mundi est plana superficies, sive vera, sive mente ab Astronomis conficta, quae curvam lineam in extrema coeli superficie describit.