# Positiones physio-astronomicae v

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae, v. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/v
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/v

Praecipui in hac spaera circuli sunt decem, sex majores, minores quatuor. Majores sunt Horizon, Meridianus, Aequator, Zodiacus, Colurus Solstitionem, & Colurus Aequinoctiorum: ex his duo primi sunt immobiles, caeteri cum sphaera rotantur. Minores sunt quatuor, Tropicus Cancri, Tropicus Capricorni, Circulus Arcticus, Circulus Antarcticus. Horizon, latinè Finitor, sic dictus à themate ὀείζομαι, quod est finio, circuculus est in Sphaera maximus illam dividens in duo Hemisphaeria, nobis scilicet conspicuum, & nobis inconspicuum: hujus autem Poli sunt in vertice, seu summo Coeli, & in imo coeli, seu puncto vertici è diametro opposito. Vertex Zenith ab Arabis appellatur; oppositum verò punctum Nadir.

---

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Positiones_physio-astronomicae.
