# Positiones physio-astronomicae vii

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae, vii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/vii

Qui in tali Horizonte habitant dicuntur esse in sphaera recta, Solem habent in vertice in Aequinoctiis, ac nullam in meridie umbram proiiciunt; unde Ascii, idest sine umbra dicuntur: σκιὰ enim graecè umbra latinè vertitur, à vero privativa particula est: Tales sunt, qui D. Thomae insulam, Amaramque incolunt, ac mediam Aethiopiam; illi item, qui mediam tenent Taprobanen, Celeben, & odoriferas Moluccas. Sphaerae Rectae situm subjectum schema exhibet. Horizon Obliquus ille est, qui non transit per Polos Mundi, sed unum elevatum habet, depressum alterum. qui talem Horizontis situm tenent obliquam habitare Sphaeram dicuntur: in qua Horizon obliquè secat Aequidialem. hanc Sphaerae positionem, quam nos Europaei habemus videndam exhibet, sequens IconHorizon Parallelus est, qui Aequatori est Parallelus, seu potius congruit, eosdemque cum illo Polos habet, suntque ipsi Mundi Poli. Hanc Sphaerae positionem habent, siqui sunt, qui in Terrae Polis habitant, diemque perpetuum sex mensium totidemque noctem habent: undè in hac Sphaera una nox est, dies unus: illius autem positionem Iconismi diagramma exhibet.

---

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Positiones_physio-astronomicae.
