Latin
viii
Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae viii
Unproofread scanNot analysed yet
Meridianus, qui graecè Μεσηνβρινὸς dicitur, est circulus in Sphaera maximus transiens per Polos Mundi Zenith, &Nadir: hujus poli sunt puncta in Horizonte veri ortus, &occasus Aequinoctialis. Appellatur Meridianus, quia cum ad illum Sol pervenit, Meridies est; cum autem illum ex parte non visa attingit media nox est. Dividit hic circulus Coelum in duo Hemisphaeria, unum Orientale, in quo Astra ab Horizonte orientia ascendere dicuntur, alterum Occidentale, in quo descendunt ad occasum properantia. Scholion. HI duo Circuli in sphaera immobiles sunt ut dixiAmus; quandoquidem immobiles sunt vertex &oppositum; immobiles item Mundi Poli, per quae puncta transeunt. Praetereà hi duo circuli non sunt omnino iidem omnibus habitatoribus: non enim eodem puncto temporis omnibus Meridies est; prius enim nobis Orientalioribus Meridies accidit, deinde Gallis occidentalioribus, mox, &Hispanis. In causa est Telluris curvitas. variato autem Meridiei circulo, mutat &ipse sedem Finitor; cum hic ad illum perpetuò rectus sit. Sensibilis vero mutatio non fit, nisi 60. milliariorum intercapedine, hoc est per unum gradum.