# Chronicum 11-16

Idatius Aquaeflaviensis, Chronicum, 11 to 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/idatius-aquaeflaviensis/chronicum/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/idatius-aquaeflaviensis/chronicum/11

Tamen quia ad nostri temporis cursum, ut superior lectio docet, descriptio defluxit annorum, cum membrana hujus historiae curam coniigisset expertis, mentem monuit imperiti, ut de cognitis, etsi in omnibus impari gressu, vel vestigiis se substerneret præcessorum. Quæ fideli suscipiens cordis intuitu, partim ex studio scriptorum, partim ex certo aliquantorum relatu, partim ex cognitione quam jam lacrymabile propriae vitae tempus ostendit, quae subsequuntur adjecimus. Quorum continentiam gestorum et temporum, qui legis ita discernes. Ab anno primo Theodosii augusti in annum tertium Valentiniani augusti, PJacidiae reginae filii, ex supra dicto a nobis conscripta sunt studio, vel ex scriptorum stylo, vel ex relationibus indicantum. Ex in immerito allectus ad episcopatus officium, non ignarus omnium miserabilis temporis ærumnarum, ct conclusi in angustias imperii Romani metas subdidimus ruituras, et quod est luctuosius, intra extremam universi orbis Gallæciam deformem ecclesiastici ordinis statum, creationibus indiscretis honestæ liberiatis interitum, et universae propemodum in divina disciplina rcligionis occasum ex furentium dominantem permixta iniquarum perturbatione nationum. Haec jam quidem inserta: sed posteris in temporibus quibus offenderint, reliquimus consummanda.

---

Idatius Aquaeflaviensis, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0154a/stoa001/stoa0154a.stoa001.opp-lat1.xml.
