Latin
Chronicon
Idatius Aquaeflaviensis, Chronicum 42
Unproofread scanNot analysed yet
XXVTII. (Olymp. CCCVIII.) Valentiniani imperatoris mater Placidia moritur apud Romam. In Gallæcia terræmotus assidui, signa in coelo plurima ostenduntur. Nam pridie nonas Aprilis tcrtia feria, post solis occasum, ab Aquilonis plaga coelum rubens sicut ignis aut sanguis efficitur, intermixtis per igneum ruborem lineis clarioribus in speciem hastarum rutilantium deformatis: a die clauso usque in horam noctis fere tertiam signi durat ostensio, quae mox ingenti exitu perdocetur.