Latin · Dactylic hexameter
MAGDALIDOS Liber Primus, lines 227-269
Ignjat Đurđević, Magdalidos liber primus 227-269
Unproofread scanNot analysed yet
Nubes, quae laetos properat mihi condere Soles:
Sol, quo (more nivis) per longos tabeo luctus:
Luctus, cui similem non est reperire: perenni
Persimilis letho formido, et lethifer Orcus
Fit mihi imago mei sceleris, faciesque malorum
Exercens rabidos animo concredita morsus.
Me fulgur sine nube ferit, sine fulgure fulmen:
Ante diem nex, ante necem me Tartara sorbent,
Quando inter lacrymas infortunata recordor,
Quod Superis invisa fui, quodque avius a me,
Ah, rerum dominum detorserit horror Amorem.
O furiale nefas, Culpa: o quam fraude sinistra
Nostrum pectus agis! Tu dum admittare; dolosè
Pellicis humanos, admissa redarguis actus,
Pallentemque reum se teste, et vindice damnas.
Nunc video post damna malum: qui debuit ante
Absterrere timor, nunc me post vulnus acerbat:
Incautam segnis dolor urget, et agnita serò
Intempestivum geminat jactura pudorem.
En per te in Nihilum (quis credat!) adacta relabor;
Nam (fas vera loqui) nihil es, tu Culpa, tuumque
Indis inane tuis: ut pallida bruma virorem
Delet, noxque jubar; pugnacibus eripis umbris
Immortale Bonum, quod verè est omnia, et omnes
Res ruerent Nihili baratrum in penetrale, nisi ipsi
Consimiles bonitate forent. Te, perfida, quondam
Te cogente, mihi Favor, et pulcherrima Divûm
Gratia, vita animi, Coeli pretiumque, decusque
Abstitit atque ego nil totâ mercede peractae
Justitiae (mea siqua fuit) nil compote summi
Mente Boni: nil spe potiundae in saecla salutis.
Nil recti studio, nil cordis luce relinquor.
At quanquam nihil es, passis cum Sole lacertis
Magna, infanda moves: congestâ clade profanas
Terrarum tractus, domino nec parcis Olympo.
Fraude tua captos, frontis fulgore perempto,
Coelicolûm cuneos Nemesis sub fulgore quondam
Praecipites inter gemitus, ac monstra repente
Egisti in laxos flammati Acherontis hiatus.
Litore in Eoo te permotrice futuram
Fatali perimit saevus Pater arbore prolem:
Hinc nova fraterno rubuit de sanguine tellus,
Ausaque damnati luimus proavita Nepotes.