Latin
MAGDALIDOS Liber Primus, lines 412-427
Ignjat Đurđević, Magdalidos liber primus 412-427
Unproofread scanNot analysed yet
Indignanti animo, commissaque probra paventi
Par fatum, par tortor erit. Sic cuncta relictam,
Dejectamque truci percellere voce videntur,
Nec temere: ipsa lues, ipsa Eumenis, urgeor intus:
Vindice me pereo: poenâ furit acriùs omni
Culpae culpa nocens: et crimen crimina plectit.
O non caeca forent mea vulnera! Vulnus in artus
Impressum, Panace, vel saltem morte recedit:
Nunquam haec plaga animi, mihi quae per saecla gementi.
Conscia inocciduo lacerabit pectora morsu.
Vix ea, coepit opem superam sperare labori
Non ignara, pii quod moestâ e nube doloris
Ambrosii sese rumpant torrentibus imbres:
Quodque licet doleat, tamen hoc teterrima tandem
Decedit rigido depulsa Machaone pestis.
Finis.