Latin · Elegiac couplet
I. SOMNIUM DE NURSIAE EXCIDIO ANNO DOMINI 1703, lines 1.45-1.72
Ignjat Đurđević, Poetici lusus varii 1.45-72
Unproofread scanNot analysed yet
Nec temere visa est: tremui iacuique repente
Diruta et excidio semisepulta meo.
Parva forent primo, nisi sors exercita damno
Disceret in iactus certius ire novos.
Siste manum, fortuna, precor, nisi busta supersunt,
Quodque in me ferias, nil nisi vulnus habes.
Nam mihi pars primo si quae stetit integra lapsu,
Integra rebatur, non tamen illa fuit.
Caeco arrosa malo stabant et hiantia tecta
Et quae stare magis quam cecidisse nocet.
At sors saevit adhuc, lucem duxere secundam
Februa et in medio vertice Phoebus erat.
Ad cladem vasto praelusit terra boatu,
Qualem Trinacrius iactat ab ore gygas.
Subsilit inde solum convulsaque vertor ab imo,
Et rapuit medium pulveris umbra diem.
Fana domusque simul trepidoque natantia cono
Menia semirutum deposuere caput.
Ipsa ruina perit, pereunt quoque signa ruinae,
Nam quae tunc pereat, sola ruina fuit.
Quis cladis fuerit sensus mihi, parce rogare;
Sensus in nostro pectore nullus erat.
Semianimis cecidi, vivebam nescia vitae,
Ut quos attonuit Iuppiter igne suo.
Nil novi ulterius, minuit nescire dolorem,
O si, quod fuerim, non meminisse queam. «
Nursia conticuit, reliquae gemuere, mihique
Territus a tanto murmure somnus abit.