Latin
CXXVI. IN POETAS. AD FLACCUM EPIGRAMMA 78
Ignjat Đurđević, Poetici lusus varii 125
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt quidam genio suo tumentes,
Tumentes genio cucurbitali,
Quorum per cerebrum marisca serpit
Et cum cauliculo levique beta
Verna luxuries cicercularum.
Hi putant satis esse, cur proberis,
Versum condere qualicumque lima.
Eia, linteoli Patrocliani,
Scopaeque, crepidaeque, panticesque,
Horum currite centies per ora.
Tales dicere si licet poetas,
Non sum, non ero, nec fui poeta,
Nec tales minus horreo poetas
Quam Iani Novius senex Calendas,
Uxorem Lepidus, patrem Cethegus,
Aquam Gargilius, Lupus tribunal.
Non est (crede mihi) poeta, non est,
Flacce, qui nihil est nisi poeta.