# Poetici lusus varii 125

Ignjat Đurđević, Poetici lusus varii, CXXVI. IN POETAS. AD FLACCUM EPIGRAMMA 78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ignjat-durdevic/poetici-lusus-varii/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ignjat-durdevic/poetici-lusus-varii/125

Sunt quidam genio suo tumentes,
Tumentes genio cucurbitali,
Quorum per cerebrum marisca serpit
Et cum cauliculo levique beta
Verna luxuries cicercularum.
Hi putant satis esse, cur proberis,
Versum condere qualicumque lima.
Eia, linteoli Patrocliani,
Scopaeque, crepidaeque, panticesque,
Horum currite centies per ora.
Tales dicere si licet poetas,
Non sum, non ero, nec fui poeta,
Nec tales minus horreo poetas
Quam Iani Novius senex Calendas,
Uxorem Lepidus, patrem Cethegus,
Aquam Gargilius, Lupus tribunal.
Non est (crede mihi) poeta, non est,
Flacce, qui nihil est nisi poeta.

---

Ignjat Đurđević, Poetici lusus varii. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/djurdjev-i-poe.xml.
