Latin · Elegiac couplet
CXXVIII. IN QUODAM POETICO SIMPOSIO OTIOSORUM RAGUSII AUCTOR PROPOSUIT LINGUAM …
Ignjat Đurđević, Poetici lusus varii 127
Unproofread scanNot analysed yet
Munera parva dabo, sed non spernenda poetis,
Namque est pro merito muneris ipse sapor.
Ergo Tribuniacae scitissima lingua iuvencae
Audeat ad vestras pergere missa dapes.
Hanc mihi praecipitis potam torrente Trebinnae
Obtulit e celeri Dardanus hospes equo.
Illa Craiovichii pinguem de sanguine Marci
Nemanidumque rogis saepe totondit humum.
Talibus aucta epulis, tali generosa sagina
Par quoque Apollineis dentibus esse potest.
Horrescit, fateor, fumo squallente, sed intus
Coccina sub nigro cortice massa latet,
Quam rosa non vincit, rosei non flamma pyropi,
Non crocus et triplicem vellera passa Tyrum.
Iamque apio conspersa viret visuque vel ipso
Pieriam potis est sollicitare sitim.
Nec timeo, vestro quam sit placitura palato
Illa, licet paucis nunc bona lingua placet,
Nam sapidis sapiet: certe experientur edendo
Multorum dentes non tetigisse parem.