Latin · Dactylic hexameter
SEQUENTES ELUCUBRATIONES POETICAE EIUSDEM P. IGNATII GIORGI EXTEMPORANEAE SUNT,…, CLXIII. BAGRADA FLUMEN ANNIBALEM FUGIENTEM ALLOQUITUR
Ignjat Đurđević, Poetici lusus varii 141.23
Unproofread scanNot analysed yet
Pandebat Zephyris fugientia vela suamque
Expressam instabili cernebat in aequore sortem
Annibal: extemplo fremuit sub gurgite vasto
Et movit madidos violentus Bagrada crines
Fixus in ora ducis: »Ventis en proditur«, inquit,
»Proditur en pelago Tyrii spes ultima regni.
Invidiae virtus prostat morituraque falsum
Annibalem Cartago videt, nec lumina mulcent
Extremam sortem lacrymis? Quam iustius Afrae
Tygrides et Lybici possent lugere leones!
At tu promissis dictoque, o Poene, maneres
Nec Latiam quateres infido Marte Saguntum,
Pollicitus non ista deis; tamen exue curas,
Tolle animos, et, quae patriae mala fata relinquis,
Invenias tibi fausta precor, namque ipse superstes
Donec eris, Tiberi nunquam mea flumina cedent:
Nunquam ferales Latiali e pectore Cannae
Discedent, semper funesta in imagine Romam
Urgebit Trebie, tumidusque cadavere multo
Ante oculos Trasimenus erit. «