Latin · Dactylic hexameter
SEQUENTES ELUCUBRATIONES POETICAE EIUSDEM P. IGNATII GIORGI EXTEMPORANEAE SUNT,…, CXLIV. HORTI DESCRIPTIO
Ignjat Đurđević, Poetici lusus varii 141.3
Unproofread scanNot analysed yet
Littore in Ausonio tenui circumflua rivo
Silva viret laurosque et multas nigra cupressos
Arma in obiecti torrentem lampada Phoebi.
Adsita planities Florae Zephyrique parentis
Innumeras ostentat opes, atque agmine longo
Versicolorati proles pulcherrima veris
Surgit et irriguum pleno bibit ubere fontem.
Quae species, quae forma loci! Quos fundit odores
Multa rosa et niveo fulgentia rore ligustra!
Quos cultus Hyacinthus habet, quam lilia frontem etc.