Latin
SEQUENTES ELUCUBRATIONES POETICAE EIUSDEM P. IGNATII GIORGI EXTEMPORANEAE SUNT,…, CXLVI. PARAPHRASIS I. EXTEMPORANEA IN EPIGR. MARTIALIS
Ignjat Đurđević, Poetici lusus varii 141.6
Unproofread scanNot analysed yet
Virgo, meae quondam solamen dulce iuventae,
Cuius vox poterat candentes vincere cygnos
Maeandri in ripis iam iam sua fata videntis,
Cuius mollitiem gravidae pecuaria Parmae
Invideant et cui posset livere Galaesus,
Cuius splendorem conchae et foecunda Lucrini
Ostrea et aequoreis referunt conchylia Baiis.
Candor erat, qualem dives collaudet Erythra
Et sua divitibus pingat simulacra lapillis:
Tu poteras superare gregis, quem lavit Hydaspes,
Dentem et non tactas glacies lateque profusas
Bistonidum per prata nives, tu lilia prima
Et matutinum poteras superare ligustrum.
Quod coma Theutonicae nodo religata iuventae
Hispanique greges atque auri lumina gestant,
Vincebas formosa comis.
Attica mella tuis late diffusa labellis
Fragrabant floresque almique rosaria Paesti
Succinaque, admotum sed quae sensere calorem.
Prae specie, mea virgo, tua pallebat amoeni
Caudaque pavonis, longos quoque viva per annos
Panchaei laus orbis avis mollisque. . . . . . . .
Pulchra tibi elata texens umbracula cauda.