# Poetici lusus varii 141.7

Ignjat Đurđević, Poetici lusus varii, SEQUENTES ELUCUBRATIONES POETICAE EIUSDEM P. IGNATII GIORGI EXTEMPORANEAE SUNT,…, CXLVII. IN MARTIALEM EXTEMPORANEA PARAPHRASIS II. IN EPIGRAMMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ignjat-durdevic/poetici-lusus-varii/141.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ignjat-durdevic/poetici-lusus-varii/141.7

Barbara Pyramidum, Caesar, miracula ride: Iam taceatur
Quaecumque in Phariis vivo de marmore moles
Littoribus surgit vel quae pia Mygdonis olim
Regia deposito statuit monumenta marito:
Quidquid fama potens loquitur, cumulataque fastu
Immodico totum spargunt centum ora per orbem,
Cedat Parrhasiae, victor Germanice, sedi.
Barbara Memphis eat tumulique et nomina regum
In tenebras penitus Latio depressa nitore,
Atque Palatinae miracula barbara moli
Aeterni reddant sacrum vectigal honoris.
Ille oculus caeli, magni scrutator Olympi,
Littore qui rubro natus, sub Atlantide lympha
Occiduos demergit equos, nil clarius usquam
Dignius aut cerni proprio despexit ab axe.
Surgere Romuleas Romae septemplicis arces
Peliacumque caput grandi considere Olympo
Et rursum tumidos concurrere in astra gigantes
Credere cernendo tam celsa palatia posses.
Perrumpit superos et totam disiicit Arcton
In caelum luctatus apex, caput undique stellis
Cingit et attonitos conterret culmine Divos.
Suspiciunt illum fracti de nube trisulca
Igniferi tonitrus, aethreaque fulmina flammis
Praecelsum latus et vestigia lambere gaudent.

---

Ignjat Đurđević, Poetici lusus varii. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/djurdjev-i-poe.xml.
