# Poetici lusus varii 141.8

Ignjat Đurđević, Poetici lusus varii, SEQUENTES ELUCUBRATIONES POETICAE EIUSDEM P. IGNATII GIORGI EXTEMPORANEAE SUNT,…, CXLVIII. PARAPHRASIS III. EXTEMPORANEA IN MARTIALIS: »O MIHI POST NULLOS, IULI,…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ignjat-durdevic/poetici-lusus-varii/141.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ignjat-durdevic/poetici-lusus-varii/141.8

Cana fides olim, purae quoque foedera mentis
Me, Iuli, vinxere tibi, mihi crevit ab annis
Fervor amicitiae, niveique in vertice cani
Sunt studii monumenta mei. Sub consule secta
Multiplici messis iam sexagesima campos
Cernit teque senem, gelidus cui gaudia sanguis
Et robur iuvenile rapit, cutis horrida pendet,
Et fracti trepido languent in corpore sensus.
Iam superest non multa dies, iam lumina cassa,
Morsque caput nudum tristi circumvolat umbra.
Praeripe delicias et cras tibi forte neganda
Lenimenta animi: quidquid fuit, id potes unum
Apposuisse lucro, partum censere tuumque
Dicere. Fatali foede praecincta colubro
Expectat te cura nocens nigrique timores
Atque catenati miserando examine morbi.
Gaudia habent pennas et non reditura sub umbras
Diffugiunt et victa malis solatia sedem
Antiquam liquisse solent, nisi protinus illa
Amplexus totis cogas remanere lacertis.

---

Ignjat Đurđević, Poetici lusus varii. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/djurdjev-i-poe.xml.
