# Poetici lusus varii 141.9

Ignjat Đurđević, Poetici lusus varii, SEQUENTES ELUCUBRATIONES POETICAE EIUSDEM P. IGNATII GIORGI EXTEMPORANEAE SUNT,…, CXLIX. PARAPHRASIS IV. EXTEMPORANEA IN MARTIALEM AD MATERNUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ignjat-durdevic/poetici-lusus-varii/141.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ignjat-durdevic/poetici-lusus-varii/141.9

Gloria fatidicae Themidis, cui pulchra bilancem
Atque enses Astrea dedit, decus omne Latini
Iuris et Ausonii moderator magne theatri,
Ad vada Callaici longo post tempore ponti
Gentilesque aditus patriosque revertor Iberos.
Quod velles, Materne, iube; mihi littora glaucus
Betis et Hispanos pandit Tagus aureus amnes,
Te comitem veterem civemque fatere iubendo,
Quid velis in patriam; nam iam mihi perfida sordet
Roma, mihi reges tandem spernuntur avari.
Anne Ravennates caenoso e margine ranas
Sordidaque obscenae conquiram obsonia mensae?
Ulterius nec vilis........nec vana Peloris
Illudet stomacho coenasque opplebit amaras.
Non Laletanae turpis dabit institor urnae
Lenaea de faece merum, non Marsica praela
Pro nigro nigrum mensis fundentia virus
Excutient, Materne, sitim, sed maxima mulli
Pondera captivi mirandaque mole trilibri
Mulcebunt tenerum patina fumante palatum.
Cum nondum ad senas pervenerit ille selibras,
Ad notos remeare specus et saxa iubebo,
Ad certum dum crescat onus; dabit ostrea grandis
Oceanus molli non decessura Lucrino,
Quae numero aggestas rumpent et pondere mensas,
Quae pueris coenanda dabo.

---

Ignjat Đurđević, Poetici lusus varii. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/djurdjev-i-poe.xml.
