Latin · Elegiac couplet
XXII. EMMANUEL CARD. BULLONIUS RESERAT SACRAS FORES D. PETRI IN VATICANO INEUNT…
Ignjat Đurđević, Poetici lusus varii 22
Unproofread scanNot analysed yet
Bullonidum cineres tuque, o Godefride, verendum
Eia age de Solymo pulvere tolle caput!
Iam tibi palmiferae splendor vilescat Idumes,
Iam tibi quid Latio maius ab orbe venit.
Cede tuae soboli! Tantae vis inclita gentis
Famaque te titulis vincere sola potest.
Tu fana Ismariis potuisti oppressa tyrannis
Pandere et amota limina capta sera,
At rerum dominos sacro scidit impete postes
Emmanuel, vestrae gloria parsque domus.
Hic sacra pacato solvit penetralia ferro,
Tu Solymam gladio vindice, Martis ope.
Rex nondum extiteras, verum tibi sanguis et alti
Ardua vis animi dignaque rege fuit.
Regibus hic bis par, gemino est venerabilis ostro,
Regia quod proavum, quod sua fama dedit.
Hoc tamen este pares, quod gessit uterque, recentes
Dum saeclum moriens gaudet inire vias.
Scilicet innumeris par factum, et gloria saeclis
Saeclorum cursus claudere digna fuit.
Utque secuturos felix volet omen in annos,
Sub tantae auspicio tempora gentis eunt.
Nunc fixa heroas geminos mirantur utrinque
Saecula Bullonium non tacitura decus.