Latin
XXXVIII. DE ORIGINE COCOLATIS SIVE PSICRI PUERI IN CACAUM, THERMIDIS PUELLAE IN…, lines 38.95-38.131
Ignjat Đurđević, Poetici lusus varii 38.95-131
Unproofread scanNot analysed yet
Haec est, quam Brasilae foetam candore pruinae
Regales epulas animantem atque integra passim
Cernimus invito servantem poma Decembri.
»Quae nova frons, Glicere? Glicere, quo verteris, eheu! «
Dixerat utque manus pulsato a fratre remotas
In caelum extulerat visu conterrita Thermis,
Sic manet et ruptas coepit frondere per ungues.
Conticuit subito, dubium an formidine monstri
An quod iam natus pressisset guttura cortex,
Plantaque fit, calidae non dissona planta puellae,
Quae longos quatiens siliquae sub imagine fructus
Hinc sortita suum fertur Vaginula nomen.
Non tibi, Psicre, sinunt superi lugere sinistro
Nutricis fato, fato gaudere sororis;
Namque ut in obscena fusus tellure iacebas,
Sentis stirpe pedes et libro corda teneri,
Si modo sensisti, nam, stipes et arbor ut esses,
Sat fuerat vultus veteremque auferre figuram,
Caetera stipes eras. Baccae, quibus affluit arbos,
Traxere ingenium pueri. Stat torpor in illis,
Quippe famem gaudent ignavo fallere succo
Arcanoque avidos ulcisci frigore dentes.
Mole frutex parva est, vacuis nec crescit in arvis,
Nutricem poscit, poscit puer esse videri
Et magna nemorum vitam duxisse sub umbra,
Simplicitas nam prisca manet, dixere Cacaum
Indigenae, et Graium dedit illi ignavia nomen.
Hinc celer in terras paribus Cilenius alis
Labitur et raptos utraque ex arbore foetus
Praedulci Brasilae committit glutine cannae.
Sic gaudet Glicere, sic fratri Thermis inheret,
Sic domat implacidam Psicrus post fata sororem.
Temperies utrique datur, in utroque renidet,
Quam sit mitis amor, quam sit concordia dulcis.
Ast Atlantiades hinc pocula ducta parenti
Obtulit etherio, queis fertur Iuppiter haustis
Damnasse ambrosios pulso Ganimede liquores.