Latin
LIV. IN EUM, QUI LAODICES PERSONAM BENE GESSERAT EX NICOMEDE DOMINI CORNELII. E…
Ignjat Đurđević, Poetici lusus varii 53
Unproofread scanNot analysed yet
Laodice loquitur. Cura Deum, regum sanguis, spes prima procorum Inter Migdonias Laodicea nurus En iterum per te reddor, puer optime, rursum Per te vera magis, quo mage ficta, putor. Namque pares utrique animi dubiumque videtur, Ipse meum gestes pectus an ipsa tuum, Dum vigor atque, tua quae regnat in indole, virtus In sponsum fidei sunt monumenta meae, Frangere Tarpeiae quam non valuere secures Romuleique minax nomen et omen avi, Non spes regnorum, non regius abstulit ensis, Non formidata dura noverca manu. Ergo, dum nostris par es virtutibus, heros, Virtutis pretio te decet esse parem. Sic, bene quod tuleras nostra sub imagine, sceptrum Dignus es in merita semper habere manu.