Latin · Dactylic hexameter
LVI. B. ALOISIUS GONZAGA A PROFANA AD SACRAM MILITIAM TRANSCRIPTUS EPINICIUM, lines 55.183-55.226
Ignjat Đurđević, Poetici lusus varii 55.183-226
Unproofread scanNot analysed yet
Dedaleae haud alias arti dextraeque sagaci,
Haud alias plus posse datum, concredita cuique
Vis animi in gestu clare viget: ipsaque credas
Ingenia et mentes vultu testante tueri.
Quin ipsas voces valuit variosque sonorum
Fingere conatus; nitet aurea turba per illam,
Et laudem artificis spirantia signa loquuntur.
Huc ubi deventum est, superae miracula mentis
Miranti et tacito lustranti singula visu
Diva refert: »Laudande puer, si discere gestis,
Quorum ardens circum non una in imagine virtus
Eniteat sculptaeque animent penetralia palmae,
Hi sunt praeduri quondam Mavortis alumni
Corpore in hostili laudem per vulnera mille
Assueti scripsisse suam lateque profuso
Sanguine fumantes galeis inponere laurus.
Hos tamen ethereus iaculis atque aere rigentes
Vicit amor iussitque omnem donare Tonanti
Militiam et veteres caelo submittere fastus.
Cerne senem implicitis manibus sub rupe gementem,
Cui tergum lorica terit, cui cassida frontem,
Statque genis macies et sculpto pallor ab auro:
Gulielmum cernis, qui quondam iura piumque
Sprevit Aquitanae ductor Mavortius orae,
Sed cessit tandem superis plusque auxit avitum
Per lacrymas Ligerim quam caedibus auxerat olim.
Ille, cui argento sonipes, cui crista pyropo,
Cui thorax adamante riget, qui sustinet alte
Directam chlamidem gladium vibrante lacerto,
Ille est effigie fulgens Martinus equestri,
Deliciae Turonum Gallique superbia mundi. «
Hic Gonzaga: »Quis ille iacet pede saucius inter
Armorum cumulos et vulsae fragmina turris
Aeraque cum sonitu rapidas ructantia mortes,
Diva, doce; nitido nam tanti herois labore
Nescio cur subiti tendunt mihi pectora motus.
Sitne amor an pietas! certe facit ardor, ut illum,
Etsi non norim, possim novisse videri. «
Dixit Aloisius, risit dea et illius ora
Maiori superos circum pinxere sereno.
»Loiola est«, inquit, »tibi quem statuere sequendum
Fatorum consulta ducem, Loiola, verendum
Caelitibus populisque caput, spes ultima quondam
Et Pompeianae custos fortissimus urbis.