Latin · Elegiac couplet
LVII. VOTA MENSIS MARTII AD NASCITURUM DOMINUM ELEGIA, lines 56.133-56.140
Ignjat Đurđević, Poetici lusus varii 56.133-140
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo adsis, mea lux, nostris age consule votis,
In quae solus amor corda voventis agit.
Non meritis fretus posco, nisi noscere sese
Immeritum meriti quis putet esse loco.
Sin in me est meritum, tua dextera fecit, et omni
Certum est de merito te meruisse meo.
Immerito tamen esse iuvat, iuvat ante datorem
Magnanimum vacuos explicuisse sinus.