Latin · Elegiac couplet
LXXXV. GANIMEDES NEPOS. AD CAECILIANUM EPIGRAMMA 46
Ignjat Đurđević, Poetici lusus varii 84
Unproofread scanNot analysed yet
Margites Urbi, sibi flos, elumbis et excors
Et multum referens de Sibarite Lycas
Credo equidem vivat membrisque et mente solutus,
Dum sibi furta deum, Caeciliane, timet.
Ad multam gaudet resupinus stertere lucem,
Aurorae subito ne rapiatur equo.
Mors temeti est et parcus aquae, nam novit, in undis
Teodamantaeus quod periisset Hylas.
Hunc sacra Pierii terrent penetralia Phoebi,
Qui fuit in causa, cur Hyacinthus obit.
Non micam praefert cerebri, quod ab impete tutus
Narcissus propria simplicitate fuit.
Suspicor haec, verum ut fatear, nec perdere vero
Me volo, dum falso crimine perdo Lycam.
Quid timeat raptum, rapitur dum perpete culpa
Dumque rapi ad trifidam non timet ille crucem?