Latin · Dactylic hexameter
Lines 247-295
Ignjat Đurđević, Sanctae Margaritae Cortonensis... conversio 247-295
Unproofread scanNot analysed yet
Aspice quae nostrum tangat latus agmine denso
Nympharum numerosa cohors. His mollibus olim
Mens adjecta Procis fuit, et lasciva juventus:
Ut tamen aeterni spirantem Flaminis auram,
Intimaque arcanae senserunt murmura vocis,
Protinus incestos generosis ignibus ignes
Mutavere, pio redimentes crimina fletu,
Conversoque gradu virtutis calle reducto
Ad Caelum tenuere viam, mea signa secutae.
Illa, vides, et quae procero supereminet omnes
Corpore, et antiquae pretiosa piacula labis
Gestat odoratos alabastro in divite succos,
Magdalis est, nostras inter celeberrima Nymphas,
Magdalis arguto quondam insidiosa lepore
Cordibus Isacidum Siren, phalerataque pestis
Gentis Idumeae, et sancti fax blanda Sionis.
Haec tamen humana postquam sub fronte latentem
Divertisse Deum Solimaei ad tecta Dynastae
Novit, et instructae convivam accumbere mensae,
Ilicet effuso currens per compita gressu
Hospite ab aeterno cultas penetravit in aedes,
Divinisque obversa tenens vestigia plantis
Has liquida ex oculis profusae aspergine lymphae
Abluit, extergens crinali verticis auro,
Insuper Assyrium sacris effudit amomum,
Osculaque impressit pedibus, voluitque nocentis
Luxuriae fomenta pio servire dolori.
Nec prius egregiis, quae pectoris ardor obibat,
Destitit officiis, quam servatoris amici
Veridico veniam, pacemque reservet ab ore.
Quae sequitur fusco mulier speciosa colore
(Infuscavit enim labor hanc, annosaque virtus
Sole sub ardenti) Maria est Aegyptia proles.
Natalemque sibi monstrat cognomine Terram.
Haec infame prius vixit Memphitidos orae
Dedecus, et Pharii scortum vulgare Canopi,
Seque Palaestinam tendentibus aequore Nautis
Addidit oblato persolvens corpore naulum.
At postquam Solimae sacram pervenit ad Urbem
Excita prodigiis, subitoque exterrita casu
Traxit ab attonitae mentis terrore salutem.
Nam qua Caesareo Crux exaltata triumpho
Luce colebatur, se Numinis aede repulsam
Impete ab occulto sensit, vetitamque verendi
Gressibus impuris temerare sacraria Templi;
Tunc se telluris velut execrabile monstrum
Detestata, gravi simul icta dolore, minacem
Vindicis ut Caeli plorando averteret iram,
Ex oculis lacrymarum imbrem profudit amarum.