# Sanctae Margaritae Cortonensis... conversio 346-391

Ignjat Đurđević, Sanctae Margaritae Cortonensis... conversio, Lines 346-391. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ignjat-durdevic/sanctae-margaritae-cortonensis-conversio/346
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ignjat-durdevic/sanctae-margaritae-cortonensis-conversio/346

Hic et Pelagiae rutilantia conspicis ora,
Quae scelerum pelagus, probrumque Orientis, et ingens
Incautae laqueus fuit, exitiumque juventae;
Divini tamen eloquio Praeconis, et ictu
Fulmineae vocis perculsa salubriter omnem
Protinus abjecit luxum, sacrataque gressu
Numinis in Caelum reducis, viridantis Olivae
Ad juga perrexit, rigidique ibi clausa sub alvo
Pumicis in sua membra truces exercuit iras.
Thaida quin etiam cernis, cui turpia vitae
Crimina deflenti modici sub carcere tecti
Insignem super astra torum, et pretiosa parari
Stragula sylvicolae Antoni cognovit Alumnus;
Cumque manere suum tam splendida dona magistrum,
Atque viri meritis ingentibus aequa putaret;
Non illi, magnis quamvis virtutibus aucto,
Thaidos , at lacrymis haec invidiosa referri
Praemia, et hos tribui meretrici audivit honores.
Quid reliquas memorem, mea quae vexilla sequuntur,
Quasque dolor vindex evexit ad aethera Nymphas?
Harum ut tu vitae insanos imitata prioris
Hactenus es risus, nunc sanum imitare dolorem,
Et scelerum ultrices poenas. Dolor intima cordis
Occupet, et calidum distillent lumina rorem.
Non etiam gemmis Caelum est venale, nec auro,
At lacrymis, gemituque pio, purgantibus undis,
Quas ab inexhaustae bonitatis amore profectus
Eliciat maeror: Deus est justissima merces;
Una emitur lacryma, qui crimine perditur uno.
Adde, quod est ingens culpam lugere voluptas,
Veraque lustralem comitantur gaudia fletum;
Nempe salutaris liquor hic dum proluit ora
Largus corda novae dulcedinis irrigat imber.
Et dubitamus adhuc grato indulgere dolori,
Aut timor est pretiosam oculis effundere lympham?"
Haec effata flagrum, et sacri gestamina ligni,
Balteaque exertis mucronibus aspera tradit
Margaridi, munitque inopem caelestibus armis.
Utque novae nutantem animum firmavit Alumnae,
Subtraxit vultus, tenuesque recessit in auras,
Formosaeque simul se subtraxere sodales.
Margaris eloquio Divae recreata vigorem
Concipit insuetum, et, nigrae caliginis umbras,
Nubilaque ambiguae sentit vanescere mentis.
Protinus est animo castis ardente favillis
Ejurata lues, excussaque pectore Cypris.

---

Ignjat Đurđević, Sanctae Margaritae Cortonensis... conversio. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/djurdjev-i-margarita.xml.
