# Sanctae Margaritae Cortonensis... conversio 392-437

Ignjat Đurđević, Sanctae Margaritae Cortonensis... conversio, Lines 392-437. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ignjat-durdevic/sanctae-margaritae-cortonensis-conversio/392
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ignjat-durdevic/sanctae-margaritae-cortonensis-conversio/392

Arrident oculis poenae instrumenta salubris,
Aethere quae summo delapsa reliquit Amazon.
Ergo avidis Mulier jam non Cythereia labris
Oscula dat flagro, rigidaeque dat oscula zonae,
Et Crucis augustae simulacrum amplexibus ambit.
Gaudet, amat, sperat, dolet, indignatur, et inter
Cordis anhelantis suspiria talia fatur:
"O firmum nostrae columen, Metanoea, salutis
Accipio tua dona libens; mecum illa manebunt,
Hic dum vitalis mihi suppetet halitus aurae;
Tu, bona Diva, meos in Caelum dirige gressus,
Perpetuos oculis lacrymarum suffice rivos,
Fac resoluta fluant liquefacti viscera cordis
Fontibus e geminis, semperque doloris acutos
Mens heu! tot scelerum sibi conscia sentiat ictus.
Vos quoque, felices animae, quas nuper ab axe
Detulit huc Pietas, errantem ducite recto
Tramite, vos nostris castum inspirate medullis,
Quo post purgatam labem exarsistis, amorem.
Tuque adeo, quae caeca meae vesania mentis
Laedere sustinuit, Rex o pulcherrime Divum,
Heu sero dilecte mihi, tu, parce, fatenti
Crimina, et oranti veniam; Tibi namque vetustus
Parcere supplicibus mos est, gemituque reorum
Flecteris, et nullum complexu excludis amico.
Execror illecebras turpes, artemque nefandam,
Devoveo Cypridem, detestor, et horreo quidquid
Persuasit blandus furor, et malesana libido.
Laesum, Dive, tuae stat majestatis honorem
Ulcisci, et meritas scelerum tibi solvere poenas,
Stat nocuos torquere diu cruciatibus artus:
Hostili mea probra odio, semperque recenti
Persequar, et mecum ipsa geram implacabile bellum.
Tu, sine quo nostri languescet pectoris ardor,
Et cadet exilis primo in certamine virtus,
Adde animo vires, et fortibus annue coeptis.
Numine fulta tuo, dextraque innixa potenti
Margaris haud umquam succumbet fraudibus Orci,
Degeneri nec mente tuos desciscet ad hostes,
Te stabili colet obsequio, et tibi serviet uni."
Dixit, et immotum conversae ad sidera mentis
Propositum tenuit, lacrymisque, et sanguine noxas
Perstitit eluere, et mendacis gaudia vitae
Flectere suppliciis, donec compage soluta
Corporis exultantem animum poscentibus astris
Reddidit, et numerum Nymphis caelestibus auxit.

---

Ignjat Đurđević, Sanctae Margaritae Cortonensis... conversio. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/djurdjev-i-margarita.xml.
