# Sanctae Margaritae Cortonensis... conversio 49-96

Ignjat Đurđević, Sanctae Margaritae Cortonensis... conversio, Lines 49-96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ignjat-durdevic/sanctae-margaritae-cortonensis-conversio/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ignjat-durdevic/sanctae-margaritae-cortonensis-conversio/49

Bellua sed nullis, quamvis mansueta, movetur
Blanditiis, oditque dapes, atque omina laeva
Portendens querulis implet latratibus auras.
Certaque ubi insoliti dedit argumenta doloris
Dentibus apprehendit summae per cycladis oram
Margarida, et lento trahit extra limina gressu.
Illa sibi ingratos primum divellere morsus
Contendit, sonituque canem terrere minaci,
Rictibus at limbum nequit extorquere ferinis,
Aut ullo, quamvis luctata, refigere nisu
Arrepta semel infixos in veste molares.
Ergo vel instinctu Superum, vel noscere sortem
Infausti cupiens quod mens ignara timebat
Ominis, indulget catulo, sequiturque trahentem.
Tunc fera vestibulo, foribusque evadit apertis
Atque per obliquum sensim vestigia callem
Promovet, et secum gradientem, ac veste retentam
Mordicus, ancipitemque rei novitate Puellam
Ducit ad informem clivum, quem plurima circum
Semita, multiplici anfractu fallentibus aptum
Fecerat insidiis; illuc nam caeca viarum
Evolvunt se per varios divortia flexus.
Hic velut ambiguo subsistens bellua gressu
Incipit insanum rauco renovare dolorem
Latratu, capitisque locum spectantis in unum
Triste aliquid tentat ferali ostendere nutu.
Margaris indicio canis excita protinus illuc
Lumina convertit, cum sparsam caede recenti
Cernit humum, tepidoque madentia saxa cruore.
Non procul inde hominis per vulnera dira perempti
Comperit aggesto revolutum in stramine corpus.
Nox erat, et puris per Caelum cornibus ibat,
Horroremque suis tenebrosum argentea Phoebe
Lenibat radiis; tunc obruta tabe fluenti
Sanguineisque notis confusa cadaveris ora
Observans mulier sublustri noctis in umbra
Discernit, quamvis lacerae discrimina formae
Et sibi dilectos extincto in corpore vultus
Deprehendit juvenis, quem deperit. Ilicet omnis
Fugit ab ore color, riguitque in pectore sanguis,
Et subitus dolor attonitam stupefecit amantem.
Horret in obtutu defixa jacentis, et aegram
Atrocis lethi genus, excidiique cruenti
Improvisa oculis mentem percellit imago:
Nam videt immani perfossum vulnere pectus
Et laceros ictu numerosae cuspidis artus,
Squallentesque genas, demersaque lumina tabo,
Et fixum caput, et foedatos sanguine crines.

---

Ignjat Đurđević, Sanctae Margaritae Cortonensis... conversio. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/djurdjev-i-margarita.xml.
