Latin
LIBER I, 2. Ad regem Ladislauum, lines 1.2.139-1.2.172
Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678 1.2.139-172
Unproofread scanNot analysed yet
Ah potius pereatis, opes, pereatis, auari,
Omnia cum regnis, aera, perite suis,
Quam uos ulla queant diuellere regna uel aurum,
Turpiter aut uestram commaculare fidem!
Illum dira, precor, Furiarum uerbera cedant,
Ille petat refugas Tantalus alter aquas,
Aut Ixionium semper uoluatur in orbem
Et graue Sysiphio monte uolutet onus,
Et grauiora ferat, cui sordida massa profano
Cognata poterit carior esse fide!
At cui pluris erit frater quam regna uel aurum,
Ille pios inter iure locetur auos.
Vtque Ladislauus gentilis ab aethere summo
Negliget inferni tertia regna Iouis
Instituetque suos per saecula longa nepotes
Normaque uenturae posteritatis erit,
Sic caelo et terris te praemia digna sequentur:
Nam simul ornandis certat utrunque bonis.
Astra dabunt precium meritis, auctaria tellus
Claraque uirtutes Fama locuta tuas,
Cuius ab illustri pietate docebitur omnis
Posteritas titulis instituenda tuis.
Tantorum neque enim probitas ingloria regum
Prorogat aeternum cuncta per ora decus.
Haec pietas quod si uictura superstite fama
Et fratrum stabilis gratia, rara fides,
Inter Tantalidas numerabere, siue Laconas,
Quoscunque aut reges saecla tulere pios.
Si licet et longum promittere uersibus aeuum,
Rhacusio aeternum carmine notus eris.
Saxa locuturis non te spirantia formis,
Non te Phidiaca marmora ducta manu,
Nec tam Lisyppus, nec tam illustraret Apelles,
Quantum Romulei nobile uatis opus.