Latin
LIBER I, 2. Ad regem Ladislauum, lines 1.2.47-1.2.92
Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678 1.2.47-92
Unproofread scanNot analysed yet
Concilium usque adeo caeli, Rex magne, mereris
Atque omnes supera uellis ab arce deas;
Quo duce nunc summi Probitas a culmine caeli
Delapsa et terris conciliata redit,
Quaeque tuo Virtus obnubi gaudet amictu,
Auctior alternas coepit habere uices.
Ornatuque pari et geminata sorte superbit
Atque utrinque suum fertque refertque decus.
Hinc Fato coniuncta tuo clarescere uisa est
Dignaque supremae culmina sortis habet.
Nam, uirtute pari, iuncta est hinc inde potestas,
Atque animi dotes regius ambit honos.
Hinc pacis bellique decus duplicataque consors
Inclyta maiestas culmen utrunque tenet.
Par bene conueniens: Virtus et caelsa Potestas,
Quam bene concordes regia sceptra decent!
Non igitur proauos te sospite Buda requirat,
Nec patrui imploret nomina sancta tui,
Nec desiderio senioris lugeat aeui
Suspiretque suos Pannonis ora duces.
Tu reddis ueteres, nec tam meruisse uideris
Quam uicisse tuum, Rex sacer, omne genus;
Quod nisi iam proauis olim demissa fuisset,
E caelo caderet sancta thiara tibi,
Quae merito crines regno sociata Boemo
Ambiit et gemina luce serena nitet,
Fronte peregrina quae non inuita coruscat,
Gaudet et ad stirpem laeta redire suam;
Quae sic aucta tua uirtute refulgurat, utque
Cingit, sic meritis cingitur illa tuis.
Quod nisi nobilitas fastigia tanta tulisset
Et generis sancti continuatus honor,
Hoc regnum poteras sola uirtute mereri
Rexque animi sola nobilitate legi.
Iure tuis igitur sociabilis Arctos habenis,
Inque unum corpus Parrhasis ursa coit,
Vnaque Sarmaticum concordia fluxit in axem,
Totque regit populos mutua parque fides;
Vtque Sauum et fluuios nolim memorare minores,
Te septemgeminis Ister adorat aquis;
Teque Borystenii latices uenerantur et Albis,
Calcatusque tuis Visula gestit equis,
Continuoque libens famulari gurgite uellet
Et fluxisse tuus totus ubique cupit,
Diuersoque tuum commendat littore nomen:
Rex sacer, inuictus quolibet axe sonas!