# Carmina e cod. Vat. lat. 1678 1.29

Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678, LIBER I, 29. In paedagogum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ilija-crijevic/carmina-e-cod-vat-lat-1678/1.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ilija-crijevic/carmina-e-cod-vat-lat-1678/1.29

Qui clamitabat Seruium atque Donatum
Nihil sapere, praegrandibus strepens sclopis,
Asiaticorum instar tumidus, inanesque
Ex utricosis follibus uomens uentos,
Vaniloquus, insulsus, procax, inurbanus,
Idemque rusticus, ut bubulcus aut fossor,
Elinguis, infans, horridus, rudis, crassus,
Et bimulorum instar sapiens, sed apprime
Captator acer, et mendax, adulator
Et uersipellis et ueterator antiquus,
Exsibilatus a scolis et explosus
Silet duce, auspice et Bocichemo auctore,
Puerisque hyare dedocenda non audet
Nec friuola effutire blactero uilis.
Sic illyrismis temperauit inuitus,
Docere nec licet precario et gratis.
An litteris an plus silentio debet
Rhacusa? Pendeo, catedra deserta est,
Interdiuque muta, barbaris tantum
Bubonibusque noctuisque respondet.
O maximum lucrum, et salario maius,
Quod obsoletam stribiliginem abstergit
Impuberum sermo, indoles iuuentutis
Cultu, lepore, moribus uenustatur!
Simul poetae rhetoresque respirant:
Vterque Plinius, Cicero, Maro, Flaccus,
Tersere labem, monstra pędagogorum,
Nec inuenustus est Ouidio naeuus.
Quid ergo pręmii huic, Rhacusa, decernis?
Quid gratiae reponis? Aelio auctore
Duplex minerual et salarium duplex:
Purgauit ille pestilentia ludum.

---

Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/crijev-i-carm-1678.xml.
