Latin
LIBER I, 6. Ad Ferdinandum Regis Alfonsi filium
Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678 1.6
Unproofread scanNot analysed yet
Dum Marrucinam nuper praeteruehor arcem,
Ardebam uultus cernere posse tuos,
Sed dum forte uiam cogor properare, propinquo
Non potui tanti principis ore frui,
Nostra nec optato satiaui lumina uultu,
Nec desiderii est cura leuata mei.
Sed merui questus –oculis me nanque fatebor
Cernere delicias non meruisse meas –
Qui Marrucinos passus non principe uiso
Protinus atque tuam praeteriisse domum,
Cum frustra ignarus properarem ad littora, frustra
Non profecturo frena remissus equo.
Nam simul ut Zephyros sensit, non passa morari
Vlterius multis rebus onusta ratis,
Vtque simul statio malefida et plurima merces
Auraque suadebant dextra, secauit iter.
Attamen, ut uenti faciles mea uela uocabunt,
Quae me uectura est altera nauis adest;
Interea sed me piratica terra tenebit,
Non procul aestiuis terra remota tuis.
Orthonam hanc perhibent. Cupiunt tamen, inclyte Princeps,
Luminibus pasci lumina nostra tuis,
Sed desiderium rumor solantur et aures,
Teque mea saltem cernere mente licet.
Quae tua maiestas, quae sit reuerentia formae,
Quae tua sit grauitas, nunctia Fama refert.
Sic populi rumore meas depascimus aures,
Aemula teque animo reddit imago meo.
Multa tamen quamuis, non nunctiat omnia uulgus,
Fama nec ad laudes sufficit ulla tuas.
Crede mihi, refert audire et cernere diuos:
Est oculis maior semper habenda fides.
Vtcunque, haud mallem caelum quam te, optime Princeps,
Cernere praesentem conspicuumque Deum.